라틴어 문장 검색

tum species ex aere vetus venerataque Nattae concidit, elapsaeque vetusto numine leges, et divom simulacra peremit fulminis ardor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 31:3)
stellaeque aureae, quae Delphis erant a Lacedaemoniis positae post navalem illam victoriam Lysandri, qua Athenienses conciderunt, qua in pugna quia Castor et Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse dicebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 109:3)
qui exercitu lustrato cum Arretium versus castra movisset et contra Hannibalem legiones duceret, et ipse et equus eius ante signum Iovis Statoris sine causa repente concidit, nec eam rem habuit religioni obiecto signo, ut peritis videbatur, ne committeret proelium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 112:3)
quo ostento regnum patris et domum funditus concidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 174:6)
tur statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum altrice belua vi fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum extiterunt responsa verissima.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 65:8)
quod ipse et equus eius repente conciderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 98:2)
itaque iudicum vocibus, cum ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes conciderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 10:2)
nam plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 15:2)
Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 21:19)
ecquis umquam tam ex amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, gratiae, tantis praesidiis bonorum omnium concidit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 10 4:2)
nisi hoc peius sit, haec sufferre et perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 4:10)
haec autem universa concidunt etiam minutius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 57:4)
nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 2:3)
eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille occidisset, non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 3:5)
hoc sequitur, ut familiam M. Tulli concidi oportuerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION