라틴어 문장 검색

Neque magno post intervallo secuta sunt hos rumores rerum novarum murmura et scandala contra regem et regimen suum, quae infamiam ei inurebant quod magnus esset exactor et nobiles regni deprimeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:4)
Neque illa liberos unquam alios concepit praeter regem, licet tribus maritis nupta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:3)
neque Instaurationem nostram, ut quiddam infinitum et ultra mortale, fingant et animo concipiant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:8)
adeo ut temones et axes rotarum aliquando flammam concipiant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 54:2)
adeo ut foenum, si repositum fuerit madidum, saepe concipiat flammam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 55:2)
Videtur enim calx viva aqua aspersa concipere calorem vel propter unionem caloris qui antea distrahebatur (ut ante dictum est de herbis conclusis), vel ob irritationem ex exasperationem spiritus ignei ab aqua, ut fiat quidam conflictus et antiperistasis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:2)
quae citius et facilius concipiunt flammam quam pulvis pyrius, si non impediantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:3)
Videmus enim, si jaciantur in ignem, spiritum aqueum erumpere cum fragore antequam flamma concipiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:6)
quod etiam leniter fit in foliis paulo contumacioribus, parte aquea erumpente antequam oleosa concipiat flammam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:7)
attamen imago quaedam hujus rei, quatenus fiat, concipi possit in liquoribus argenti vivi, olei, aquae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:4)
nam manifesto dulcedinem majorem concipit).
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:9)
Diagorus quis, Bion, et fortasse Lucianus atque alii pauci, qui tamen plures esse videntur quam sunt, quoniam omnibus qui religionem aliquam aut superstitionem impugnant a secta adversa solet inuri nomen et nota atheistarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:28)
Cui quidem consilio inustae sunt, ut nobis sint documento, notae illae duae per quas consilia prava in perpetuum dignoscantur:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:15)
Bonum est astutiae genus ut quis responsum quod obtinere cupit conceptis verbis proponat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 17:2)
Clientes autem et amici factiosi adhuc magis vitandi qui alicui se applicant non tam ex amore ipsius cui famulantur quam ex odio versus alium concepto, unde saepenumero sequitur animorum illa abalienatio quam videre est inter potentiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION