라틴어 문장 검색

Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut adsuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium145)
qua ille epota cum vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium210)
sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장18)
contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장58)
somnus nimium vel brevis vel longus, per aestatem durum cubile;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장62)
Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장108)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장7)
Prodest etiam adversus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장10)
concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장4)
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장6)
Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장7)
si gravior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장8)
ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장3)
Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장5)
Neque vero signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION