라틴어 문장 검색

Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:3)
Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo * et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:4)
Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 2:1)
Si sudor uincit, delinendus homo est uel gypso uel spuma argentea uel Cimolia creta, uel etiam subinde horum puluere respergendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 2:3)
Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et uita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 6:3)
Euocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida uel Laconico uel clibano similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:1)
Cibi uero esse debent ex iis, quae facile concoquantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 6:3)
Vtilius his frequens balineum est, sed ieiunis, etiam usque sudorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 7:2)
sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus euocandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 3:1)
In hoc casu non uomere, non urinam medicamentis mouere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 6:2)
idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:4)
ubi in balneum uentum est, multa calida aqua caput et os fouere usque ad sudorem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 9:2)
frictio multa praecipue inferiorum partium, uel in sole uel ad ignem, et per se ipsum et per alios usque ad sudorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:5)
Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam coqunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:6)
item liberalis unctio et in balneo sudor.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION