라틴어 문장 검색

Hac sancta revelatione ligni Dominici universi laetati fideles qui aderant, in omni abstinentia pura et disciplina, sexta feria, quae est dies Dominicae Passionis, processione honorifica clerus et populus convenerunt ad locum, ubi absconditum fuit lignum venerabile.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 76:2)
[0558C] Altera autem die, prima aurora radiante, universus populus Dei vivi bello armatur, in voce exsultationis et omni dulci modulatione jucunditatis, citharis et musicis, tanquam ad convivium pergentes, laetati sanctae crucis signaculo ab Arnolfo, Petro caeterisque sacerdotibus muniti et signati, confessionis puritate confortati sunt, sub quorum anathemate rursus praeda et aliqua rapina ante agonem interdicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:1)
Post haec Baldewinus et Boemundus in omni hilaritate et mutua gratia cum duce laetati, illic in regione Jordanis, dato cum lacrymis osculo, ad invicem dissociati sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 16:4)
Comperta hac victoria, et tam laudabili audacia decem equitum, dux et universi sui laetati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:1)
Dux denique Godefridus de prospero eventu suorum non ad modicum laetatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:10)
Hoc praesidio illaeso et non superato ab universa legione relicto, Turci vehementer laetati sunt, quoniam munitio sua frustra a [0610A] Christianis turmis vallata, nunc illaesa et invicta remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:5)
quod audientes universi laetati sunt et confortati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:5)
Japhet vero et omnes civitates fidelium quae haec audierunt ab ea [0641D] die laetatae et confortatae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:20)
Hac legatione [0650A] Geigremich et tam nobilissimae matronae captione usque in Jerusalem divulgata, regis Baldewini supplex legatio cum multa prece adfuit, ad exorandum Boemundum et Tankradum ut Baldewinus confrater et princeps Rohas per captam matronam restitutam restitueretur, et nullam ante hoc pecuniam bonum esse, nec debere eos concupiscere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:2)
[0661D] Dehinc ab hac quarta feria post natalem S. Dionysii martyris sexta feria inchoante, Ascalonitae triumpho suo laetati et exaltati, octo Galeidas aptantes in eis viros sagittarios ac robustissimos, constituerunt, qui usque Japhet applicarent, aestimantes Christianorum vires vel naves sibi occursare, quibus adversari captione aut submersione valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:1)
His vero diei unius spatio a statione obsidionis Rohas remotis, Baldewinus de Burg laetatus fama adventus regis, cum quadringentis [0685B] equitibus viris bellicosis et decem millibus Armeniacae gentis, obviam illi ab urbe festinans, Turcos versus Caran divertisse notificavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 40:2)
Nam ut ait Senecain epistolis, "Avaritia paupertatem intulit, et multa concupiscendo omniaamisit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:24)
Unde Dominus dixit,"Non concupisces rem proximi tui."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:10)
Unde Cassiodorusdixit, "Laborem quippe non refugit qui virtutis gloriam concupiscit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 108:5)
Unde prophetadixit, "Noli sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION