라틴어 문장 검색

si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se, humorve aquae similis confert;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 7:2)
Accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 5:1)
ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 2:8)
quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 2:2)
et, ut alias scripsi, vel avertenda concurrens eo materia, vel digerenda, vel ad maturitatem perducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 3:5)
Siquidem hic quoque duo pericula circumstant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 25:4)
Praeter haec, etiamnum a lateribus duo valentes objiciuntur, qui circumstantes labare vel unum vel duos, qui puerum continent, non sinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 10:2)
ne si utrimque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 10:5)
Quod in femore humeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 32:1)
ossa inter se manu dividenda, ut concurrendo exasperentur, et si, quid pingue est, eradatur, totumque id quasi recens fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 37:4)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
concurrere freti fauces, radice revulsa vitant instabilem rursum Symplegada nautae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:20)
Memphis si forte negasset, pensabam Pharium Gaetulis messibus annum, frugiferas certare rates lateque videbam Punica Niliacis concurrere carbasa velis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:39)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
te tamen haud decuit paribus concurrere telis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum8)

SEARCH

MENU NAVIGATION