라틴어 문장 검색

hominum florescite rursus ingeniis hilares Baccho frugumque feraces.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:234)
Adhuc enim scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque vel, quod magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 5:1)
Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 2:1)
deinde ad invehenda et exportanda utensilia, quae res frugibus conditis auget pretium et minuit impensas rerum invectarum, quia minoris adportentur eo, quo facili nisu perveniatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 3:5)
Ea res etiam feracissimos agros utiliores reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 5:2)
sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:3)
Ea res ab noxia curculionum et similium animalium commodissime videtur conditas fruges defendere, quae nisi diligenter repositae sint, celeriter ab iis consumuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 15:1)
Nam et ipsi diripiunt et ab aliis furibus non custodiunt, sed nec conditum cum fide rationibus inferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 7:1)
Sic condita a curculionibus erit innoxia, maximeque ex leguminibus ea sine iumentis teri, sine vento purgari expedi- tissime sic poterit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 12:3)
Uvas itemque olivas conditu legere licet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 4:3)
macro feracem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 5:4)
nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 5:2)
Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:2)
Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae nuncupantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 14:3)
Magis etiam dotibus tres Apianae commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae, generosior tamen una, quae nudis foliis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION