라틴어 문장 검색

Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:2)
A secundo die graui quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi uel iam sanguis missus uel aluus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 12:5)
Nam uenter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras uulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 5:5)
Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime insidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 4:3)
si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 37:4)
medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum seruet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:7)
si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa uitium tegit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 7:2)
Neque dubium est, quodcumque inditum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus mouent, inponenda sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 11:1)
deinde, si duae tresue uenae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo uitio uacet, idem faciendum, quod supra scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo deligatae uenae praecidantur, isque condatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:6)
Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:2)
Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 3:1)
si in posteriorem, calx paene conditur, planta maior fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 1:6)
Plantae ossa isdem modis quibus in manu prodeunt, isdemque conduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 23장 1:1)
Ultimum auxilium est, in alvum ptisanae vel alicae cremorem ex inferioribus partibus indere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 5:6)
ubi vetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur, febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION