라틴어 문장 검색

Et domnus Carolus et Carlomannus elevati sunt in regnum, domnus Carolus VII. Id. Octobr.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 768 42:3)
Tunc domnus rex Carolus supradicto itinere ita peragens Romam venit et valde honorifice a domno apostolico Adriano receptus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:2)
Et Arighis dux Beneventanus misit Romaldum filium suum cum magnis muneribus, postolare de adventu iamdicti domni regis, ut in Benevento non introisset, et omnes voluntates praefati domni regis adimplere cupiebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:4)
qui uixit annos plus minus XXX, imperante domno Iustiniano piissimo Augusto, anno eius consulatus IIII, pontificante apostolico uiro domno Sergio papa anno secundo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:11)
Tunc domnus rex Carolus congregans synodum ad iamdictam villam Ingilenhaim, ibique veniens Tassilo ex iussione domni regis, sicut et ceteri eius vassi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:2)
Ibique veniens missus domni Adriani apostolici, nomine Petrus, per mare usque ad Massilia et inde terreno ad domnum Carolum regem usque periungens, invitando scilicet supranominatum gloriosum regem una cum Francis pro Dei servitio et iustitia sancti Petri seu solatio ecclesiae super Desiderium regem et Langobardos ;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:3)
Tunc praespiciens se Tassilo ex omni parte esse circumdatum et videns, quod omnes Baioarii plus essent fideles domno rege Carolo quam ei et cognovissent iustitiam iamdicti domni regis et magis voluissent iustitiam consentire quam contrarii esse, undique constrictus Tassilo venit per semetipsum, tradens se manibus in manibus domni regis Caroli in vassaticum et reddens ducatum sibi commissum a domno Pippino rege, et recredidit se in omnibus peccasse et male egisse.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:11)
Circa haec tempora in Vulgarorum gens divina aspiracio accensa est, quatenus christiani fierent et Christum dominum colerent, quoniam tantus amor caritatis in eorum regem pervenit, ut per se ipse ad aecclesiam beati Petri Roma venisset, et ibi dona obtulit, et a domno papa Nicholaus catholica fide munitus, divinitatis scientiae instructus, baptizatus et fide sancta confirmatus, recepit doctores ab eodem domno apostolico, suam reversus est patriam.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1316)
Et tunc domnus Carolus rex una cum Francis reaedificavit Eresburgum castrum denuo et alium castrum super Lippiam, ibique venientes Saxones una cum uxoribus et infantibus innumerabilis multitudo baptizati sunt et obsides, quantos iamdictus domnus rex eis quaesivit, dederunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:4)
Tunc domnus imperator misericordia motus, non gaudens cupiditatis eorum promissa, sed de illorum dolens malitia, elegit strenuis et nobilissimis viris, Hotone de finibus Bergomensis, Oschis et Gariardus episcopis, et confortavit eos domnus imperator et dixit:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 146)
et si ipse dux obdurato corde verbis supradicti apostolici minime oboedire voluisset, tunc domnus Carolus rex et suus exercitus absoluti fuissent ab omni periculo peccati, et quicquid in ipsa terra factum eveniebat in incendiis aut in homicidiis vel in qualecumque malitia, ut hoc super Tassilonem et eius consentaneis evenisset et domnus rex Carolus ac Franci innoxii ab omni culpa exinde permansissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION