라틴어 문장 검색

togatorum illic perorantum peritiam consulere perrexit, pro victoria computaturus, si se intellexerit iure superari, modo ne sibi suisque desidiae vitio perperam cavisse culpetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Leontio salutem 2:3)
si indulgentem, facilitate culpatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 10:6)
quarum relatione succensus ultro primus, ut longe inferiorem decet, ad solvenda officia procurro nec vereor garrulitatis aliquando argui, qui potui taciturnitatis hucusque culpari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 2:4)
nam nimis deprecari ineptias ipsas est ineptissimum, in quibus tu merus arbiter, si rem ex asse discingas, ridebis plurima, plura culpabis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 7:2)
quam qui porrigit verbis non necessariis, a regula Sallustiani tramitis detortus exorbitat, qui Catilinam culpat habuisse satis eloquentiae sapientiae parum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:5)
"neque enim in his, quae tractaveris, ulla culpabitur aut distinctionum raritas aut frequentia barbarismorum."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:10)
Solverat Oebalio classem de litore pastor Dardanus incautas blande populatus Amyclas plenaque materni referens praesagia somni culpatum relegebat iter, qua condita ponto fluctibus invisis iam Nereis imperat Helle:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권7)
vario sic turbidus aestu angitur ac sese culpat super omnia, qui non orantem in mediis legatum coetibus ense perculerit foedasque palam satiaverit iras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권13)
"non me ullius domus anxia culpet respectentve truces obliquo lumine matres, ibo libens certusque mori, licet optima coniunx auditusque iterum revocet socer;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권147)
"non egomet tacitos Veneris furata calores culpatamve facem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권293)
"non equidem has umquam culparim, nata, querellas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권300)
et gravis Acrisius speciesque horrenda Coroebi et Danae culpata sinus, et in amne reperto tristis Amymone, parvoque Alcmena superbit Hercule, tergemina crinem circumdata luna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권104)
ipsi etiam minus ingemuere iacentem Inachidae, culpantque virum et rupisse queruntur fas odii;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권2)
Fortunam cuique mores confingunt sui.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F15)
Feras, non culpes quod mutari non potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 176)

SEARCH

MENU NAVIGATION