라틴어 문장 검색

Hic Leonnati litteras accepit conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum prospero eventu.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 25:1)
quare, facta virum multantes vindice poena Eumenides, quibus anguino redimita capillo frons exspirantis praeportat pectoris iras, huc huc adventate, meas audite querelas, quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:15)
Igitur in hanc Dei manifestissimam voluntatem quicunque temere presumendo tumescunt, si gladius Eius qui dicit "Mea est ultio" de celo non cecidit, ex nunc severi iudicis adventante iudicio pallore notentur.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:3)
Americani, summa virtute, Gallorum impetum exceperunt, cumque eorum nonnullis etiam intra aggerem conflixerunt, et in fossa, valloque, acriter resistebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.41)
Copiae, quas ductabat, contra hostes astutissimos confligere pautatim sunt assuefactae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.15)
Sub Maii mensis finem, regiae copiae plurimae Bostoniam adventabant, Howe, Burgoyne, Clintonioque, ducibus inclytis, imperantibus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.32)
At tandem, copiis recentibus adventantibus, Americani dare terga coacti.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.42)
Sub Ducis Howe ad insulam Staten adventum, exercitus Americanus ex decem hominum millibus constabat, et, supplementis variis quotidie adventantibus, ante Sextilis finem, ad viginti septem hominum millia perbrevi accrevit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.27)
Imperatori illi multis cum difficultatibus simul erat confligendum, quarum praecipua erat exercitus licentia, qui ex hominibus, nullius imperio obtemperare assuetis, et a disciplina militari abhorrentibus, conflatus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.43)
at copiis universis confligere noluit Washingtonius, nisi commodum aliquid, aut loci opportunitas daretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.18)
Brunsvico copias castra movere jussit Washingtonius, manipulumque praemisit, quasi cum hostibus confligendum sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.36)
Princetoniam copiis Americanis adventantibus, acies Washingtonii media ab Anglis acerrime petita, et sese fugae mandare illico coacta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.48)
D'Estaing, Gallus nobilis, qui Ludovici decimi sexti classi praefuit, ut cum hoste quam primum confligeret, naves solvit, et in altum est provectus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.61)
Postridie, circiter horam undecimam, ante meridiem, Craik, medicus insignis, et Washingtonii familiaris, ad Montem Vernonium, ducis inclyti sedem, adventavit, summoque in vitae periculo Washingtonium esse recte judicans, duos alios medicos arcessendos curavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.7)
Sed fiduciam oppidanis resistendi nuntius fecit, docens adventare Lucullum, qui - horribile dictu - per medias hostium naves utre suspensus et pedibus iter gubernans, videntibus procul quasi marina pristis evaserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION