라틴어 문장 검색

quo ex equo lapso proximum ac dein plures eodem telo confodit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 26:3)
strictoque acinace interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 7:6)
Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 18:2)
Miratusque, confossa potius quam abacta esse, semivivi hominis gemitum percipit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:1)
Itaque more ingenii humani cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur, dimotis pellibus, quibus obtectum erat, Dareum multis vulneribus confossum repperit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:2)
Ille venantium modo latibula scrutatus plerosque confodit, ad ultimum circumire saltum milites iubet, ut, si qua pateret, inrumperent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 20:1)
Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem, ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 13:1)
Itaque ex iis, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc oblivioni lanceis confoderunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 10:2)
tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 26:2)
Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab amicis, quo minus occideret eum, - nam strinxerat quoque acinacem - contineretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 15:1)
Recta deinde regione saltum ultra Istrum iacentem colit, ultima Asiae, qua Bactra sunt, stringit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 5:1)
Ille se prodi, non moneri ratus et formae profecto fiducia cupere eam quam primum dedi Alexandro acinacem strinxit percussurus uxorem, nisi prohibitus esset fratrum eius occursu.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 6:1)
Quem ut alto et gravi somno sopitum esse sensit uxor, gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius abscisum cruore respersa servo suo conscio facinoris tradit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 11:1)
Obstrepunt subinde cuncti Hermolao, pater super eum strinxerat ferrum percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 4:1)
Ganges, omnium ab Oriente fluvius maximus, ad meridianas regionem decurrit et magnorum montium iuga recto alveo stringit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION