라틴어 문장 검색

quippe cum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi invii montes, quando velis opertum mare nuntiaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 2:2)
Operti portus, nudatus est primus et sequens, iam et tertius murus, cum tamen Byrsa, quod nomen arci fuit, quasi altera civitas resistebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 11:1)
Sic fraudulentissimus regum fraude gener soceri sui in insidias deductus Sullae in manum traditur, tandemque opertum catenis Iugurtham in triumpho populus Romanus aspexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 17:2)
Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque opertum in ipsa quoque morte laceravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 6:3)
in adverso vero atque inopi sunt, prendere quae possis oculorum lumine operto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:2)
Virgilius quoque id ipsum ostendit, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita atque operta veteris ritus significatione:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:1)
Servatus crinis docet solem naturae rerum numquam esse in operto:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:2)
nam ipse ibi operto est capite.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:3)
Habes et hoc exemplum non dissonum, quod potentior mola ampliora grana confringit, integra illa quae sunt minutiora transmittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 6:1)
Sic plena laborat Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti Castalia tellure dei, vix invenit, Appi, Inter fata diu quaerens tam magna latentem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:53)
latis exire ruinis Quaerit, et impulso turres confringere vallo, Perque omnes gladios, et qua via caede paranda est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:2)
Confringite tela Pectoris incursu, iugulisque retundite ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:30)
Coetus audire silentum, Nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti, Non superi, non vita vetat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:4)
Quacumque vagatur, Sanguineum veluti quatiens Bellone flagellum, Bistonas aut Mavors agitans, si verbere saevo Palladia stimulet turbatos aegide currus, Nox ingens scelerum, et caedes oriuntur, et instar Immensae vocis gemitus, et pondere lapsi Pectoris arma sonant, confractique ensibus enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:5)
tentatum classibus aequor Turbine defendit, longeque a Syrtibus undas Egit, et illato confregit litore pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION