라틴어 문장 검색

Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uirtutum mali rapiant, uehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:6)
Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio quam ut bonis tum aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:4)
Hic igitur quicquid citra spem uideas geri rebus quidem rectus ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:3)
Nec uitia igitur nec uirtutes quicquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:5)
O confusio triumphi et magnum incommodum!
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM176)
venisse tempus quo veterani maturam missionem, iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saevitiamque centurionum ulciscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장9)
neque is miseriarum finis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장12)
qui formam vitae iniit, quam postea celebrem miseriae temporum et audaciae hominum fecerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장2)
Isdem consulibus miseriarum ac saevitiae exemplum atrox, reus pater, accusator filius (nomen utrique Vibius Serenus) in senatum inducti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장1)
praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 2:2)
secundae res acrioribus stimulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate corrumpimur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장9)
sed in discursu ac tenebris et rerum omnium confusione patefieri occasio etiam adversus me potest.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장2)
causam confusionis quaerenti, non se proprio metu nec sui anxium, sed pro fratre, pro liberis fratris preces lacrimasque attulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장8)
et ignotis adhuc moribus crebra oris confusio pro modestia accipiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장2)
nam mihi exitium parari libens audio mortemque in tot malis [hostium] ut finem miseriarum expecto:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION