라틴어 문장 검색

postulans, ut exhortatorias sibi litteras mitteret, quibus potentius confutare posset eos, qui pascha non suo tempore obseruare praesumerent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:3)
in quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 103:1)
quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi revicta rebus verbis confutare nihil attinet, tamen, etiam si vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter paenituerit, tutum censemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 280:1)
cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit nec quo minus perpetua cum eis amicitia esset per populum Romanum stetisse, nec contradici quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 13:1)
quibus in forum delatis et ad viginti matronis, apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae, ut se falsum commentam in conspectu omnium arguerent, spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto populo rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 262:1)
Africam provinciam petenti contradicente Q. Fabio Maximo Sicilia data est, permissumque ut in Africam traiceret, si id e re publica esse censeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha14)
dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectus - erat autem exul Rhodius - cum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo certamine animi adversus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut verba magnifica eius rebus confutaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 101:1)
contradixerunt pars maior decem legatorum qui cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 557:1)
Manlius, contradicentibus X legatis ex quorum consilio foedus cum Antiocho conscripserat, de Gallograecis acta pro se in senatu causa triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha13)
Macedonia in provinciae formam redacta Aemilius Paulus repugnantibus militibus ipsius propter minorem praedam et contradicente Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha7)
ego istos, qui nunc me culpant, confutaverim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 329)

SEARCH

MENU NAVIGATION