라틴어 문장 검색

ac proinde magis vel minus cum corporibus motis conspirat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 23:7)
Contingit hoc maximè ex motu Terrae in vario ipsius situ, perinde ut fit in Planetis, qui, pro motu Terrae vel conspirante vel contrario, nunc retrogradi sunt, nunc tardiùs moveri videntur, nunc verò celeriùs.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:5)
Hic conspiratis factionum partibus Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.2)
Proinde consentite conspirate maioremque animum ex meo sumite, qui cupio esse quam plurimum, quod debeam conferre.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 9:1)
Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo, congrediturque ferox.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:3)
Et iam Sigea rubebant litora, iam leto proles Neptunia Cygnus mille viros dederat, iam curru instabat Achilles totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens congreditur Cygno (decimum dilatus in annum Hector erat):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:4)
"iamque ruens Venetos turmis protriverat agros et Ligurum vastarat opes et amoena profundi rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat, depulit hos nimbos equitum non pervigil anser, proditor occulti tenebrosa nocte pericli, sed vis cruda virum perfractaque congredientum pectora nec trepidans animus subcumbere leto pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem, numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum virtutis pretium?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2240)
"non mentem sua membra premunt, nec ferrea virtus oppugnat sensus liquidos bellove lacessit, sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque congredimur, quorum dominatibus umidus iste et pigris densus nebulis obtemperat aer."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1127)
quis perfidorum credere ausit rapacem beluam, tauris paratam congredi, cessisse plumis mollibus?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.124)
conspirat uno foederatus spiritu grex Christianus, agmen inperterritum matrum, virorum, parvulorum, virginum;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.119)
"congressa mors est membra gestanti Deo;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1244)
"sed quia paenituit, nec sors lacrimabilis illa est, nec tinguit patrias sententia saeva secures, en ego Sobrietas, si conspirare paratis, pando viam cunctis virtutibus, ut malesuada Luxuries, multo stipata satellite, poenas cum legione sua Christo sub iudice pendat."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1104)
"quod vivimus uno conspiret studio:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1215)
Congredere actutum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 644)
Vadimus immixti Danais haud numine nostro, multaque per caecam congressi proelia noctem conserimus, multos Danaum demittimus Orco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION