라틴어 문장 검색

Etenim hoc ipsum inbecillitatem et invidiae metum arguit, quae tanto magis nocet ut fit etiam in contagionibus quae, si tibi ab iis metuas, facilius irruunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 15:5)
Qui cum repente de latibulis surrexissent, irruerunt super Gabaa et ingressi celeriter percusserunt totam civitatem in ore gladii.
(불가타 성경, 판관기, 20장37)
Vox flagellorum et vox strepitus rotarum, equi frementes et quadrigae ferventes, equites irruentes
(불가타 성경, 나훔서, 3장2)
et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장30)
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장11)
Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho, irruerunt ferociter muris
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장15)
Quibus autem congressis, contigit paucos ruere Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장34)
Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장35)
incipiens patria voce clamorem cum hymnis, irruens improviso in eos, qui circa Gorgiam erant, fugam eis incussit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장37)
Imperante autem duce, statim inde profectus congreditur eis ad castellum Dessau.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장16)
hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi sunt cum hostibus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장26)
cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:2)
Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt levi armatura.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:6)
Illi tamen procul dubio ad congrediendum in aequum locum non sunt ausi descendere praeter unum Antistium Turpionem.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:5)
Pompeius Niger eques Romanus Italicensis ex acie nostra ad congrediendum progressus.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION