라틴어 문장 검색

congressi proelia 'bellum' est totum tempus, ut Iugurthinum, Punicum, Macedonicum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3971)
alternos singulos, non omnes simul, ut vix hostem alterni si congrediamur habemus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4231)
apud maiores nostros stipendium proelio terrestri miles pedester dabat, equites vero dabant in navali certamine;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 17)
nam in locis inpeditis equos comitibus dabant et pedestri certamine confligebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3663)
duae tamen hic faciendae pacis praecipue causae sunt, quod victi sunt, et Turnus singulari certamine congredi debeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 34310)
'alae' autem dicuntur equites, quod alarum vice pedestrem exercitum tegunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6042)
pedes congredere, iam agnosces cui inanis iactantia adferat poenam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7082)
paribusque resistit in armis pedes, sicut etiam illum congressurum putabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7101)
congredior hypocrisis est, exprimatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 131)
non viribus aequis eos congressuros subaudis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2182)
constat Maecenatem fuisse litterarum peritum et plura composuisse carmina -nam etiam Augusti Caesaris gesta descripsit, quod testatur Ho- ratius dicens "tuque pedestribus dices historiis proelia Cae- saris, Maecenas, melius ductaque per vias regum colla minacium" - , ut hoc nunc dicat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 416)
"Quam pulchrum spectaculum deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum adversum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam adversus reges et principes erigit, soli deo,cuius est, cedit, cum triumphator et victor ipsi, qui adversum se sententiam dixit, insultat!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:1)
pedestres sibi copias non defuturas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 9:2)
ut, si Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso mari ambulavisset terra navigavisset, si, cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis artibus atque virtutibus instructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne caelum totamque cum universo mari terram mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:1)
Quae cum Cotta dixisset, tum Velleius Ne ego inquit incautus, qui cum Academico et eodem rhetore congredi conatus sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION