라틴어 문장 검색

Denique quasi exutus et liber, dicit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:1)
Ipse est ergo in regione vivorum, in illa regione ubi vita non est abscondita, sed libera;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 5:22)
Quia nos usu quodam mortalium claudimur, et velut echini cortice quodam nos vulgaris opinionis involvimus, aut velut cochleae quae nisi intra testae operimentum sint, spirare non possunt, nec aerem liberum carpere aut sustinere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:6)
lucos eorum diruas quibus obumbratur veritas, et quidam coelestis liber visus cogitationis horrore tenebrosae disceptationis absconditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 13:4)
tamen plerumque contingit virginis vulvam etiam sine conjugii sanctitate reserari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:5)
Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
declinat judicem, quasi liber arbitrii.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:10)
Postea autem recte ad seminarium caeterorum successit usus et cura conjugii, cum diluvium recessit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:16)
ut virilis in se interdicta permixtio, permissa autem virilis et feminei legitima sorte conjugii copula videretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:18)
Et ut scias quia operari terram magis servile quam liberum sit, maledicto parricidalis ejus operatio comprehenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:14)
Ita autem quoad vixerint late palantur, ut alibi mulier nubat, in loco pariat alio, liberosque procul educat, nulla copia quiescendi permissa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 5:1)
Ideo urbs venerabilis, post superbas efferatarum gentium cervices oppressas, latasque leges, fundamenta libertatis et retinacula sempiterna, velut frugi parens et prudens et dives, Caesaribus tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 5:1)
Et licet, quocumque oculos flexeris, feminas affatim multas spectare cirratas, quibus (si nupsissent) per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum, ad usque taedium pedibus pavimenta tergentis, iactari volucriter gyris, dum exprimunt innumera simulacra, quae finxere theatrales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 20:1)
Nunc vero inanes flatus quorundam, vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis Romae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 22:1)
Liberius episcopus sede pulsus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION