라틴어 문장 검색

quotiens enim propinquamus litoribus, et exsurgere terra videtur et fumum emittere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2052)
remis insurgimus cum remes, anaremos, id est exsurgentes fortius remigamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2071)
in quo cum adsedisset Iuno nec posset exsurgere, Vulcanus ne- gavit se soluturum omnino, nisi prius parentes suos sibi monstrasset:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 626)
toto germania c. a. bene 'Germania', quam vicerat Caesar, ut eo occiso in rebellionem videretur exsurgere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4741)
si qui exire volunt, conivere possum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 27:5)
munitaeque sunt palpebrae tamquam vallo pilorum, quibus et apertis oculis si quid incideret repelleretur et somno coniventibus, cum oculis ad cernendum non egeremus, ut qui tamquam involuti quiescerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:1)
tu autem quod quaeris similiter facis ac si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero coniveam, cum idem uno adsequi possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:5)
cur coniveres autem altero oculo causa non esset, cum idem obtutus esset amborum et cum rerum natura, quam tu sapientem esse vis, duo lumina ab animo ad oculos perforata nos habere voluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 9:2)
et, cum exsurgeret, simul adridens 'neque enim' inquit 'tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam iucundus, quod se id nescire confessus est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:6)
neque vero est quisquam qui eadem conivens efficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:5)
ne simulare quidem poterit quicquam πολιτικῶσ. nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:13)
quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res p. exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 10 4:2)
atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihil posset sed etiam ut eis consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posse eludere in illis suis cogitatis furoribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 1:4)
sin autem perimit ac delet omnino, quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere et ita coniventem somno consopiri sempiterno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:2)
vae, nisi conives!
(페르시우스, 풍자, satire 631)

SEARCH

MENU NAVIGATION