라틴어 문장 검색

Nam neque ut celari posset tempus spatium ullum dabat, Neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 313)
iam si minor in eligendis custodum vel praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 116:1)
quo usque tandem abutere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 78:1)
utitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum, quem ulciscitur, aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 36:2)
et, quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 54:5)
quanto enim magis ardet quam si diceretur, diu abuteris patientia nostra, et patent tua consilia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 55:1)
quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장4)
Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem, sed tamquam iumentis abutimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 5:3)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)
' " Cum hoc dicimus, laudamus nos et, ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium verbis abutimur.
(세네카, 행복론, Liber V 60:4)
Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant.
(세네카, 행복론, Liber VI 52:5)
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)
alioqui, ubi quiescenti paria metuuntur, incurrere in pericula iuvat et aliena anima abuti.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 77:5)
Quanto iustius iubet hominibus liberis, ingenuis, honestis non ut mancipiis abuti sed ut his, quos gradu antecedas quorumque tibi non servitus tradita sit, sed tutela.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 108:3)
Nunc profecto consentire decebat ad aequum bonumque expulsa alieni cupidine, ex qua omne animi malum oritur, pietatem integritatemque cum fide ac modestia resurgere et vitia diuturno abusa regno dare tandem felici ac puro saeculo locum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION