라틴어 문장 검색

- Octoginata legiones conscribi a Congressu decretum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.4)
" Quatuordecim diebus, postquam literae istae Washingtonii ad Senatum scriptae erant, octoginta legiones, quae per bellum totum stipendia mererentur, conscribi et in unum cogi, a Congressu decretum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.26)
His in rebus, quam minimo hominum dispendio tempus terere, ut in annum proximum exercitus conscribendi spatium daretur, plurimum Americanorum interfuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.27)
His extra hostium potestatem positis, mille ducentos homines Princetoniam misit Washingtonius, qui hostibus resistendi speciem praeberent, et ipse cum duobus hominum millibus, qui nuper conscripti erant, subsequebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.41)
Milites, in breve tempus conscriptos, fere inutiles esse docuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.91)
Supplementa pluribus provinciis conscripta numerum militum statutum haud exaequaverunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.30)
tanta, autem, hominum animos mentesque invaserat securitas, ut, monitis tam salutaribus spretis, vix tandem impelli quivit Congressus, quo imperatorem milites iterum conscribere jusserit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.15)
Quin imo, legiones Nova Caesarea conscriptae, Washingtonii imperio non audientes, quum iter facere, seseque cum altera exercitus parte conjungere jubebantur, prorsus abnuebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.19)
Hac Americanorum amicitia in se animatus, naves longas plurimas armare, bellumque gentibus Americae amicis indicere, militesque Americanos ad id bellum conscribere, haud dubitavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.94)
Ex hominibus, qui liberi esse voluerunt, exercitum conscribere, rerum necessitate cogebatur Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.117)
Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae quantae conueniat Munatius?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0319)
Tu quotus esse uelis rescribe, et rebus omissis atria seruantem postico falle clientem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0517)
putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장51)
Haec, mi domina Asella, cum iam navem conscenderem, raptim flens dolensque conscripsi, et gratias ago Deo meo, quod dignus sum, quem mundus oderit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:1)
Obsecras litteris et suppliciter deprecans, ut tibi scribam, immo rescribam,1 quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conservare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION