라틴어 문장 검색

Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:7)
De se stultus homo subuersus turbine lingue Corruit et fortes ista procella rapit.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:11)
eum tamen uos carminibus meis subuersum dixistis, quod forte me coram semel decidit.
(아풀레이우스, 변명 42:1)
nullum in uilla eius delubrum situm, nullus locus aut lucus consecratus.
(아풀레이우스, 변명 54:7)
bene tam puris et tam piis manibus tuis traditur res consecrata.
(아풀레이우스, 변명 61:15)
"lignum consecras:"
(아풀레이우스, 변명 101:15)
neque enim iustius religiosam moram uiatori obiecerit aut ara floribus redimita aut spelunca frondibus inumbrata aut quercus cornibus onerata aut fagus pellibus coronata, uel enim colliculus sepimine consecratus uel truncus dolamine effigiatus uel cespes libamine umigatus uel lapis unguine delibutus.
(아풀레이우스, 플로리다 1:3)
remedio sagaci divinae providentiae fatalis dispositio subverti vel reformari potest.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:6)
Haec et alias similes afannas frustra blaterantes eos retrorsus abducunt pagani statimque vinctos in Tullianum compingunt cantharoque et ipso simulacro, quod gerebant, apud fani donarium redditis ac consecratis, altera die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt septemque nummis carius, quam prius me comparaverat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestinavit, protinusque frumento etiam coemto affatim onustum per iter arduum, scrupis et cuiuscemodi stirpibus infestum ad pistrinum, quod exercebat, perducit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:7)
Aethelgeofu quoque monasticae vitae regulis, devota Deo virginitate, subiuncta et consecrata, divinum subiit servitium;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:3)
Illud sane quanto citius ae breviter noveris, omnes leges atque instituta omnia, disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, sup- plicia, ceteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti nihilque in eis omnino iustitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:1)
Id esse cellas quasdam et cisternas quae in area sub terra essent, ubi reponi solerent signa vetera quae ex eo templo collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 4:1)
deinde continuo umerum dextrum eodem successu incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum in ictu haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:3)
Postquam convenissent, cardinalis in supremo gradu ascensus ad chorum stans nobiles omnes, praelatos, et magistratus civitatis, iuxta gradus in imo manentes, allocutus est, declarans eos illo consecrato loco ex regis mandato convenisse ut Deo cantarent canticum novum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:2)
6. Hoc anno, duodecimo scilicet regis, Alexander papa (qui maxime solitus est amare eos principes qui remotiores erant, et cum quibus minimum ei intercederet negotii) grato animo recolens regis ad foedus Italorum acceesionem propter defensionem Italiae, eum gladio consecrato et pileo quem vocant manutentionis per nuncium suum remundratus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION