라틴어 문장 검색

Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:4)
Druso propinquanti quasi per officium obviae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluvie deformi et vultu, quamquam maestitiam imitarentur contumaciae propiores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장5)
et Drusus non exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in urbem rediit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장8)
dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장4)
Arminius colligi suos et propinquare silvis monitos vertit repente:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장2)
etenim propinquabat legionum acies, inconditique ac militiae nescii oppidani neque oculis neque auribus satis competebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장2)
utque glisceret dignatio sacerdotum atque ipsis promptior animus foret ad capessendas caerimonias decretum Corneliae virgini, quae in locum Scantiae capiebatur, sestertium viciens, et quotiens Augusta theatrum introisset ut sedes inter Vestalium consideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장9)
Nec multo post adfertur Numidas apud castellum semirutum, ab ipsis quondam incensum, cui nomen Auzea, positis mapalibus consedisse, fisos loco quia vastis circum saltibus claudebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장1)
confecto quippe annorum numero, ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum eique vim genitalem adfundere ex qua fetum oriri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장10)
mutatisque saepius locis tandem apud promunturium Miseni consedit in villa cui L. Lucullus quondam dominus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장4)
et natio Frisiorum, post rebellionem clade L. Apronii coeptam infensa aut male fida, datis obsidibus consedit apud agros a Corbulone descriptos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장3)
Exim nivibus et montibus fessi, postquam campos propinquabant, copiis Carenis adiunguntur, tramissoque amne Tigri permeant Adiabenos, quorum rex Izates societatem Meherdatis palam induerat, in Gotarzen per occulta et magis fida inclinabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장1)
et quinam forent rogitantes, postquam audiverant earum gentium legatis id honoris datum quae virtute et amicitia Romana praecellerent, nullos mortalium armis aut fide ante Germanos esse exclamant degrediunturque et inter patres considunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장6)
Eadem aestate inter Hermunduros Chattosque certatum magno proelio, dum flumen gignendo sale fecundum et conterminum vi trahunt, super libidinem cuncta armis agendi religione insita, eos maxime locos propinquare caelo precesque mortalium a deis nusquam propius audiri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장1)
hi cenati considere simul et adlatos vel ibidem repertos versus conectere atque ipsius verba quoquo modo prolata supplere, quod species ipsa carminum docet, non impetu et instinctu nec ore uno fluens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION