라틴어 문장 검색

at novitas mundi nec frigora dura ciebat nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:14)
quare etiam tellure nova caeloque recenti talia qui fingit potuisse animalia gigni, nixus in hoc uno novitatis nomine inani, multa licet simili ratione effutiat ore, aurea tum dicat per terras flumina vulgo fluxisse et gemmis florere arbusta suësse aut hominem tanto membrorum esse impete natum, trans maria alta pedum nisus ut ponere posset et manibus totum circum se vertere caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:10)
Et genus humanum multo fuit illud in arvis durius, ut decuit, tellus quod dura creasset, et maioribus et solidis magis ossibus intus fundatum, validis aptum per viscera nervis, nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:1)
multaque praeterea novitas tum florida mundi pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:7)
nonne vides etiam caeli novitate et aquarum temptari procul a patria qui cumque domoque adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:3)
aures tamen meas ista verborum novitas perculit, cum noctu futura et die crastini magis quam futura nocte et die crastino dicere, ut regulis placet, maluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 2:3)
Licet, inquit, in hoc coetu non minus doctrina quam nobilitate reverendo magis mihi discendum sit quam docendum, famulabor tamen arbitrio iubentis, et insinuabo primum de Saturnalibus, post de ceteris, unde sit sic eloquendi non novitas sed vetustas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 4:2)
Hic, quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto, quae saltationi contulisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 18:1)
qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
et cessante adsuetudine, de qua paulo ante diximus, semper novitas auget sensum caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:4)
postea vero promotis usque ad Alpes Italiae finibus, novitas creavit errorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 128)
populosque feroces contundet incongruum fuerat in consolatione bella praedicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2635)
vicinos barbaros et fratris adventum, quae propter novitatem personarum generaliter dicens reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5632)
et regni novitas quae semper habet timorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5635)
quem vidimus ipsi submersum quod ante doloris fuerat, ut ipsius ante oculos, nunc consolationis est, cum cernit omnes incolomes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5842)

SEARCH

MENU NAVIGATION