라틴어 문장 검색

Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:9)
ut humanum genus secundum sua comunia, que omnibus competunt, ab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:23)
Postquam sufficienter, secundum quod materia patitur, de veritate prime dubitationis inquisitum est, instat nunc de veritate secunde inquirere:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:2)
Preterea meminisse oportet quod, ut Phylosophus docet in primis ad Nicomacum, non similiter in omni materia certitudo querenda est, sed secundum quod natura rei subiecte recipit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:17)
Dicunt enim primo, secundum scripturam Geneseos, quod Deus fecit duo magna luminaria—luminare maius et luminare minus—ut alterum preesset diei et alterum preesset nocti:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:4)
Si vero peccatum sit in materia, aut est quia 'simpliciter' falsum assumptum est, aut quia falsum 'secundum quid'.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:15)
si 'secundum quid', per distinctionem. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:17)
Et ideo dico quod etsi successor Petri, secundum exigentiam offitii commissi Petro, possit solvere et ligare, non tamen propter hoc sequitur quod possit solvere seu ligare decreta Imperii sive leges ut ipsi dicebant, nisi ulterius probaretur hoc spectare ad offitium clavium:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:37)
Sed cum ex hac conclusione subinferunt de Papa et Imperatore, falluntur 'secundum accidens'. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:13)
Quo constituto, Sullivanus, dux Americanus, qui copias pedestres duceret, a Washingtonio est missus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.59)
Muniis civilibus omnibus a Congressu constitutis, homines idoneos, qui munia ea a Congressu praescripta fideliter obirent, designare praesidis fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.11)
In te omnium oculi diriguntur, domus tua et conversatio quasi in specula constituta magistra est publicae disciplinae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:36)
Si quidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga pugnantium ceciderunt,insuper callidus imperator in patentibus campis observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et curus ab oriente semper quasi ex constituto, ita instruxit aciem, ut, Romanis adversus haec omnia obversis, secundum caelum tenens vento pulvere et sole pugnaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 16:1)
Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret, (ita enim non superesse bello convenerat) ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 14:1)
citra praesidia constituta.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DACICUM 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION