라틴어 문장 검색

Nam diligentem patrem familiae decet agri sui particulas omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam 8 soli sive in frondibus et herbis sive iam maturis frugibus contempletur, nec ignoret quicquid in eo recte fieri poterit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 1:4)
Utraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis illuminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem, nec minus vespertinum introitum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 3:2)
Huius autem rei quasi primordium est, naturam loci contemplari, quo piscinas facere constitueris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 7:1)
Quare, ut proposueram, qualitatem litoris nostri contemplemur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:3)
Vergilius poeticis floribus illuminavit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 1:3)
vel si non fuerit inspiciendi facultas, certe id quod contemplari licet, notabimus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 2:1)
Eidem mandatum, ut contemplaretur locorum situm et illos quoque Scythas, qui super Bosphorum colunt, viseret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 15:2)
Haec munimenta contemplantem Alexandrum consiliique incertum, quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere nec tormenta aliter muris admovere, quidam e muro sagitta percussit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 31:1)
Mopsus in his, dum lenta boves per gramina ludunt, contemplare ovans hominum superumque labores:
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:13)
quem Clemens, nunc Petri successor luce Apostolice benedictionis illuminat;
(단테 알리기에리, Epistolae 34:6)
Per hoc quoque quod illustre dicimus, intelligimus quid illuminans et illuminatum prefulgens:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:2)
'populus me sibilat, at mihi plaudoipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장43)
ne corporis optima Lyncei contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,quae mala sunt, spectes.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장49)
"Dominus solvit conpeditos, dominus inluminat caecos;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:14)
"Surge, qui dormis, et elevare et inluminabit te Christus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION