라틴어 문장 검색

nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 5:2)
Conprehendi uero sutura uel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo ualentius haereat neque cutem abrumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 36:4)
Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:5)
Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 61:3)
idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 34:2)
quae res aspritudinem continuat, ex leuibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique uitam hominis infestat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 39:4)
Siquidem interdum uel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 3:3)
nam si conpresso uoluae ore id temptatum est, non emittente eo infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum os uoluae delabitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:2)
medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:3)
qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamento tempore excidant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 17:5)
Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 30:2)
Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 24:3)
At si a prima hieme austri ad ultimum ver continuarunt, laterum dolores, et insania febricitantium, quam φρενῖτιν appellant, quam celerrime rapiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 15:1)
pejusque quo magis sopor interdiu, noctuque continuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 2:4)
quaeve sic continuent, ut per accessiones increscant, per decessiones tantum molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION