라틴어 문장 검색

id est igitur genus primum causarum in iudiciis ex controversia facti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:4)
Sed in eo genere, in quo quale sit quid, ambigitur, exsistit etiam ex scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest esse nisi ex ambiguo controversia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:1)
nusquam enim tam quaeritur, quale sit genus ipsum rei quam in scripto, quod totum a facti controversia separatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 112:2)
Ita tria sunt omnino genera, quae in disceptationem et controversiam cadere possint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 113:1)
quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato controversia stare non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:2)
ignari omnis controversias ad universi generis vim et naturam referri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 133:6)
sin illa controversia causam facit, videaturne ei, quem pater patratus dediderit, si is non sit receptus, postliminium esse, nihil ad artem dicendi nec ad argumenta defensionis Mancini nomen pertinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 137:4)
nulla enim fere potest res in dicendi disceptationem aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque, sed, quantum habeat, id refert;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 291:4)
Sequitur, ut causa ponatur, in quo videndum est, quid in controversiam veniat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:1)
Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus, sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:1)
Controversia autem est inter hominum sententias aut in illo, utrum sit utilius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:1)
Nec illud tertium laudationum genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis nostris secreveram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:1)
sed et quia multa sunt orationum genera et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeciperet, et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus, totum hunc segregabam locum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:2)
ipsi enim Graeci magis legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:3)
nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime accommodata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION