라틴어 문장 검색

cum domum suam nos vocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli veniremus, coniectabamus ad cenulam non cuppedias ciborum, sed argutias quaestionum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 3:1)
Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis, altero manente, alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris τη`ν ἐξαίφνησ φύσιν appellavit idque ipsum ita, uti dico, inquit, in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 12:1)
QUALIS mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum quodam praestigioso, tempora verborum et puerilia ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , X1)
Tum Iulianus, comprobato genere quaestionis, Quod de sagitta, inquit, et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 4:1)
De genere controversiae quod Graece ἄπορον appellatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 1:1)
Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius quam aetatem eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 5:1)
Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum , quod genus Graeci ἄπορον vocant, Latine autem id non nimis incommode inexplicabile dici potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 7:1)
Ea controversia fuit huiusmodi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 8:1)
Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, expectatis, incipit statim mira celeritate in eandem hane controversiam principia nescio quae dicere et involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundere, ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno , Iuliano autem male ac misere rubente et sudante.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 10:1)
adulescens hic sine controversia disertus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 12:2)
Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 5:1)
Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 6:1)
Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 1:3)
Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussa leges vocari possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 4:2)
Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrronios et Academicos philosophos intersit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION