라틴어 문장 검색

Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 21:1)
Eadem ergo ui uerisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 12:5)
Quibus uero medicamentis discuteretur, supra propositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:9)
Quod per haec discussum non est, necesse est maturescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 31:3)
Vbi uero aliquis releuatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et uinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 21:3)
Inter initia nonnumquam certis obseruationibus discutietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 64:3)
hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 3:4)
Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 5:3)
Suffusionis iam alias feci mentionem, quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 30:1)
Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:3)
igitur, demissis eodem modo digitis, leuiter pertractanda uesica est, et discutienda, si qua coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:5)
nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 26:2)
quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 8:5)
Itaque si grauiter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 6:5)
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, siue intus concretus cruor remanet, discutiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION