라틴어 문장 검색

sed contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi volunt, stulti eruditis videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 254:3)
incumbere advocato adversis subselliis sedenti contumeliosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:2)
certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, quoque ex quattuor tribunalibus memini.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 106:1)
Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장3)
Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장13)
Qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장6)
Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장3)
Ita populus ludibrio habitus ex contione discedit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 34장2)
praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장4)
Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:6)
cursus et cum aliquo pondere manus motae et saltus vel ille, qui corpus in altum levat, vel ille, qui in longum mittit, vel ille, ut ita dicam, saliaris aut, ut contumeliosius dicam, fullonius;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 4:2)
alioqui sordido se et contumelioso labore non conteret nec in negotiis erit negotii causa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:2)
Qui hostis in quemquam tam contumeliosus fuit quam in quosdam voluptates suae sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 5:1)
Nolo in ingentem me locum inmittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 11:1)
" inquit, " non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION