라틴어 문장 검색

erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:1)
sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia est, vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장1)
Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt, cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus, est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intellegentia, quam notionem voco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 2:3)
Dicaearchus quidem et Aristoxenus, quia difficilis erat animi quid aut qualis esset intellegentia, nullum omnino animum esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 50:5)
Sed ne verbis solum attingamus ea quae volumus ostendere, proponenda quaedam quasi moventia sunt, quae nos magis ad cognitionem intellegentiamque convertant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 68:1)
nam plurimum fide, plurimum veritate, plurimum intellegentia praestat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 3:2)
Intellegentia ex hoc et iudicium acquiritur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 3:1)
nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:6)
nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 126:3)
Inimica est multorum conversatio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 2:1)
conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis, sed qualem velis, videas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 3:3)
Si quid enim in illis, ex sordida conversatione servile est, honestiorum convictus excutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 15:8)
Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum revocat ad rectum quam bonorum virorum conversatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 40:1)
Idem tibi in conversatione virorum sapientium eveniet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 41:5)
Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION