라틴어 문장 검색

Nam quid de avaritia dicam, insatiabili pecuniae cupiditate, et quadam aeris libidine, quae quo plura abstulerit, eo magis inopem esse se credit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:1)
ita Zachaeus renuntians avaritiae, Christum recepit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:30)
Sed excipiendo Christum, exclusit avaritiam, relegavit perfidiam, renuntiavit fraudibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:35)
Quid enim aliud est quam sepulta, quae intra humum volvitur, et terrenae avaritiae cupiditatibus, caeterisque vitiis includitur, ut gratiae coelestis auram spirare non possit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:9)
Terram iniquitate hominum fuisse corruptam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 1:1)
denique pro toto homine carnem sumi, cujus illecebris anima nostra corrumpitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 1:3)
Corrupta est autem terra coram Deo, et impleta est, inquit, iniquitate (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:1)
Causa terrenae corruptelae manifesta est, eo quod iniquitas hominum terram corruperit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:3)
Corrupit, inquit, omnis caro viam suam (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:1)
Carnem hic posuit pro homine terreno, in quo carnis illecebra viam ejus corruperit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:3)
Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:5)
Pulchre autem ait, quia homo viam naturae suae corrupit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:7)
Denique si quando est pestilentia, corrupto coeli tractu, prius ea quae sunt irrationabilia lues dira contaminat, et maxime canes, equos, boves;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:7)
denique per mortem omnis carnis, animae passionibus corruptae interitum adumbrari:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 1:3)
Quod igitur ad explanationem apertam pertinet, eodem mense atque eodem die restituitur aequalitas terrae post diluvium, quo corrupta est incipiente infusione diluvii.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION