라틴어 문장 검색

Non abdico te propter parricidium, sed propter alia uitia quae te fecerunt tam credibilem parricidam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.16)
credibile in aevo quodque posteritas neget -
(세네카, Thyestes 770:1)
Etenim credibilius haberi debet eum irasci qui neglegatur quam qui coluntur, aut nae illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 1:2)
" Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile est, quia iugum Christi et ipse portet, et uobis portandum offerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:10)
ut nulli esset dubium, quin ipsa lux, quae animas famularum Christi esset ductura uel susceptura in caelis, etiam corporibus earum locum, in quo requietura, et diem resurrectionis essent expectatura, monstraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII. 1:2)
illa, ut credibile est, dispensatione dominicae pietatis, ut, siquid minus haberet meriti a beato Cudbercto, suppleret hoc castigans longae egritudinis dolor;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:8)
ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem semel obtinuisse aut certe temptasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 175:1)
quid restat nisi ut, si iam novis copiis veniant - constat enim vix credibilem multitudinem esse - et habitare in capta ab se, deserta a vobis hac urbe velint, sinatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 568:1)
ceterum tantum Romae terrorem fecere, quia vix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C. Bubulcus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 9:1)
maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 68:2)
vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 75:1)
peccaverimusne adhuc dubium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 238:2)
credibile hoc est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 33)
siquid erit dubium, immutabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 185)
neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem, eam me emisse ancillam matri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2239)

SEARCH

MENU NAVIGATION