라틴어 문장 검색

idque omen pertinuisse postea eventu rem coniectantibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis Romanae, quod post paucos accidit annos, cladem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 250:2)
inde rem creditori palam populo solvit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 145:1)
itaque cum iam ex re nihil dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditoribus satisfaciebant, poenaque in vicem fidei cesserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 353:1)
liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si velit, habere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 418:1)
plebs nexu liberata est propter L. Papiri creditoris libidinem, qui C. Publilio debitori suo stuprum inferre voluerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha15)
tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
octavo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Valerius Laevinus consules redduxerant eum in urbem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 507:1)
coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 434:1)
cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia quae proxime fuissent, ut, qui post eam diem socii civibus Romanis credidissent pecunias profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor vellet legibus, ius creditori diceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 68:1)
legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiam ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Valerius Antias est auctor:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 238:1)
damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 454:2)
adeo tamen ad extremum spei venit reus, ut octo centuriae ad damnationem defuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 186:1)
Neque vero scrupulus ille de damnatione Georgii ducis Clarentiae istius Edwardi patris apud eos quicquam valebat, cum nuper regis Henrici exemplo didicissent damnationes illas legales titulo et praetensioni ad coronae fastigium nullo modo officere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:6)
deinde illud quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION