라틴어 문장 검색

servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui, inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장6)
magna eloquentia, sicut flamma, materia alitur et motibus excitatur et urendo clarescit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 1:3)
id solum observatur ut corpora clarorum virorum certis lignis crementur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 1:2)
Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse, neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 1:1)
Otho cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium atque inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cremarique permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장5)
caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Patrobii tumulum (libertus in Neronis punitus a Galba fuerat) postera demum die repertum et cremato iam corpori admixtum est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장2)
tamquam externa litora et urbes hostium urere, vastare, rapere eo atrocius quod nihil usquam provisum adversum metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장5)
requisitum Orfidii legati corpus honore solito crematur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장12)
caesae publice victimae cremataeque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장3)
ea tunc aedes cremabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장14)
socii saepe nostri excindi urbis suas seque cum coniugibus ac liberis cremari pertulerunt, neque aliud pretium exitus quam fides famaque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장7)
cohortium alarum legionum hiberna subversa cremataque, iis tantum relictis quae Mogontiaci ac Vindonissae sita sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장10)
utque famam exitii sui faceret, villam, in quam perfugerat, cremavit, illic voluntaria morte interisse creditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장6)
sed tristis nuntius avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui largis epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne iniecto cremavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장6)
corpora condere quam cremare e more Aegyptio, eademque cura et de infernis persuasio, caelestium contra.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION