라틴어 문장 검색

Si tumor uicit, inponenda est uel lenticula uel marrubium uel oleae folia ex uino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 2:4)
Foliorum quoque oleae P. #1108 * ex nouem cyathis uini cocuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 6:2)
Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 7:1)
Aut oleae uel lentisci folia uel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 7:2)
Si uero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi uero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 8:2)
et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 21:6)
- Si cui uero id nocet, is desidere in aqua ex uerbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex is aliquid, quae sanguinem supprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 25:1)
inponendi uitelli cum rosae foliis ex passo subactis;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 25:4)
Vbi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita uel folia salicis in aceto cocta, tum linteolum, et super lana;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:5)
Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:4)
quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo seruandum esse iam posui, et tum oras sutura iungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 2:2)
uel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliaue medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:2)
si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula uel folia uitis contrita, et cum recenti uel buturo uel adipe anserina mixta;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:2)
Habet chalcitidis .... in vas fictile additum et contectum ex foliorum ficis sub terra reponilur diebus XX et rursus sublatum teritur et sic appellatur psoricum in textu scripta sunt, in margine autem invenitur:
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1342)
VIII, 7028, loco trifolii legitur folii, unde facile conjicias haec verba loco suo motum glossema esse vocis malabathri supra (1. 7) inveniundae.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).968)

SEARCH

MENU NAVIGATION