라틴어 문장 검색

Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium, et horum quoque paucorum, suppliciis, remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 26:4)
id vero, quod restat, etiam crudele:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 40:2)
Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse, quae, etsi non crudelis, tamen foeda sit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 44:1)
Incidere autem vivorum corpora, et crudele, et supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 74:4)
Robertus Dux descendit super Brundusium, et Goffridus Comes venit cum exercitu magno et forti in navibus, et facta est inter eos, et Mabrica crudelis dimicatio, et occisio hominum in obsitione eius.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1070 24:1)
viduumne relinquis Eutropium tantasque premunt oblivia noctes, crudelis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:47)
ut vertice constitit Haemi femineasque togas pressis conspexit habenis, subrisit crudele pater cristisque micantem quassavit galeam;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:63)
alii leto iunxere soporem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:252)
quamvis crudelibus aeque paretur dominis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:279)
socium nobis fidumque Saporem perculit et Persas in regia vulnera movit rupturasque fidem, leto pars ne qua vacaret, Eumenidum taedas trans flumina Tigridis egit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:281)
Omnes supplicio dignos letoque fatentur, qui se tradiderint famulis Stilichone relicto.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:292)
per singula letum impendet momenta mihi dubitandaque pauci praescribunt alimenta dies.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:59)
si quisquam vultu praesentia damnet liberiusve gemat, dapibus crudelis in ipsis emicat ad nutum stricto mucrone minister.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:112)
auferet ignavus clari solacia leti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:257)
tua nos urgenti dextera leto eripuit, tectisque suis redduntur et agris damnati fato populi, virtute renati.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION