라틴어 문장 검색

Nam ipse Iulius Caesar, exercitu amisso, cum in urbem cruentus referretur, miserabili funere mediam per urbem viam fecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 12:1)
Mox imperio per diversa terrarum occupato, quis crederet Siciliam multo cruentius servili quam Punico bello esse vastatam?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 2:3)
mox atrocius et cruentius, per ipsius viscera senatus grassante victoria;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 4:1)
Voces quoque obequitantis acceptae, altera cruenta, sed docta et ad victoriam efficax
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 50:2)
Nam cruentus et saucius aquilam a moriente signifero traditam suis umeris in castra referebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 5:2)
Necesse fuit venire in cruentissimi foederis societatem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 1:3)
Nihil illa caede per paludes perque silvas cruentius, nihil insultatione barbarorum intolerabilis, praecipue tamen in causarum patro- nos.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 16:1)
Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evolsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 18:2)
Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua clade certamen cum tam fortibus, tam subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini prodidissent, a quibus praemonitus Carisius cum exercitu advenit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 10:1)
Ergo regibus occisis subversa iacebat pristina maiestas soliorum et sceptra superba, et capitis summi praeclarum insigne cruentum sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:1)
— Aterque cruento Pulvere perque pedes traiectus lora tumentes.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 8:7)
— Furor inpius intus Saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis Post tergum nodis fremit horridus ore cruento.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 12:3)
Neque terram inicere neque cruenta convestire corpora Mihi licuit, neque miserae lavere lacrimae salsum sanguinem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 21:3)
— Domus sanie dapibusque cruentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 3:4)
Nec dubitaret posthac, cum advertisset animalibus simplici cibo utentibus familiarem sanitatem, aegrescere autem et inter illa quae saginam conposita varietate patiuntur, quia constat id genus alimoniae non magis copia quam varietate crudescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION