라틴어 문장 검색

iamque super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 4:1)
'materna tibi farina est ex crudissimo Ariciae pistrino:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 2:3)
eos qui grauidas uxores haberent, quod ad se quisque spem traheret, curasse ne senatus consultum ad aerarium deferretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 3:3)
cum quo breui reconciliata inter omnis pace Romam redit uxoremque Liuiam Drusillam et tunc grauidam et ante iam apud se filium enixam petenti Augusto concessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 4장 3:2)
sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene conuenientem rursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere non sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane etiam uulgo existimabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 2:2)
Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto grauida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio ex uitrico per adulterii consuetudinem procreatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 1:1)
et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis incesserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 3:2)
creditur etiam polyphago cuidam Aegypti generis crudam carnem et quidquid daretur mandere assueto, concupisse uiuos homines laniandos absumendosque obicere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 2:4)
Tuguria latere crudo struunt et, quia sterilis est terra materia nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 9:1)
XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere sunt structa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 29:1)
micat immutabile caelum puraque nec gravido surrexit Cynthia cornu,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 59:2)
nec minus in scopulos crudique cacumina saxi emicat Alcides vinclisque tenentibus aufert
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 570:1)
'aspice et haec crudis durata volumina tauris;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 264:1)
qualem praecipiti gravidum iam sorte parentem natorum flet parva manus trepidique precantur,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 25:1)
ibi sutilis illis est domus et crudo residens sub vellere coniunx
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 87:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION