라틴어 문장 검색

illi post lituos pedites favere canenti laudavitque nova caede cruentus eques.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:6)
insedit nigra cervice gementum et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:174)
Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis manus movemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 15:1)
supra eum trunco stirpem dodrantalem relinquas, ad quam ductus et applicatus ramus alligetur, et correptus cacumen arbori praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:5)
Sequitur terminum3 vitium, quorum signum est cruenta et mucosa ventris proluvies.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 1:5)
ea nisi compescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 16:2)
Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transversa capita ferunt, ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt, et vertigine correptae concidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 1:1)
quam cum pecudes biberunt, nausea correptae vomitant, atque expurgantur, omnique bile depulsa, cicercula vel faba dura muria con- spersa, deinde, sicut hominibus, aqua calida potanda permittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 5:3)
pacem sine dubio post haec, verum cruentam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장10)
iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus adcursu multitudinis quae cum Druso advenerat protectus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장5)
Magna ea victoria neque cruenta nobis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 18장1)
extitisse tandem viros qui cruentas epistulas armis cohiberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장5)
simul castella rupibus indita conlatosque illuc parentes et coniuges ostentabant bellumque impeditum arduum cruentum minitabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장6)
iam Oceanus cruento aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum trahebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장4)
et saepe dum in tergum respectant lateribus aut fronte circumveniebantur, vel si in proxima evaserant, illis quoque igni correptis, etiam quae longinqua crediderant in eodem casu reperiebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION