라틴어 문장 검색

pedibusque nudis per aspera incedentes, vestigia cruore multo ac sanguine, ut plurimum, signabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.9)
cruor in fossam confusus, ut indemanis elicerent animas responsa daturas.
(호라티우스의 풍자, 1권, 08장12)
adde cruorem stultitiae atque ignem gladio scrutare.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장195)
Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 4:1)
ille plantavit, vos rigate, dominus incrementum dabit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 4:2)
Et in veteri quidem lege, quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice subiecto contemptum expiabat cruore.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:10)
Ita omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:8)
Lava per singulas noctes lectum tuum, in lacrimis stratum tuum riga.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:2)
"Haec est sola digna retributio, cum sanguis sanguine compensatur et redempti cruore Christi pro redemptore libenter obcumbimus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:193)
"Quot monasteria capta, quantae fluviorum aquae humano cruore mutatae sunt!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:19)
Quippe eodem die, quo victus est Perses in Macedonia, Romae cognitum est, cum duo iuvenes candidis equis apud Iuturnae lacum pulverem et cruorem abluebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 14:2)
Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 16:1)
Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque, scire licet nobis venas et sanguen et ossa * * * sive cibos omnis commixto corpore dicent esse et habere in se nervorum corpora parva ossaque et omnino venas partisque cruoris, fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse ex alienigenis rebus constare putetur, ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:9)
cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem consimili ratione herbis quoque saepe decebat, et latices dulcis guttas similique sapore mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, scilicet et glebis terrarum saepe friatis herbarum genera et fruges frondesque videri dispertita inter terram latitare minute, postremo in lignis cinerem fumumque videri, cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:4)
quod genus e nostro com missus corpore sanguis emicat exultans alte spargitque cruorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION