라틴어 문장 검색

At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, quidquid laruarum, oculis tuis oggerat, omnia noctium occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito haud longe abes.
(아풀레이우스, 변명 62:1)
consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
(아풀레이우스, 변명 67:6)
patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est:
(아풀레이우스, 변명 81:7)
o falsum audax et nimium, o mendacium uiginti annorum exilio puniendum.
(아풀레이우스, 변명 87:15)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
(아풀레이우스, 변명 90:6)
contra Apollinem - ridiculum dictu - aduersis uirtutibus culpabat, quod Apollo esset et coma intonsus et genis gratus et corpore glabellus et arte multiscius et fortuna opulentus.
(아풀레이우스, 플로리다 3:11)
ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliueto, nec uinitori nec holeris cultori culpatur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:3)
"Istud mendacium tam verum est, quam si quis velit dicere magico susurramine amnes agiles reverti, mare pigrum colligari, ventos inanimes exspirare;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:4)
"Minus Hercule calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel certe supra captum cogitationis ardua videantur;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:12)
"Hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:5)
"hi pessimam feminam viventem statim cum corpore mariti sepeliendam, alii mendacio cadaveris fidem non haben- dam."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:77)
"sum namque nocturnae custodiae praefectus, nec in hodiernum credo quemquam pervigilem diligentiam meam culpare posse."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:5)
"Quid, soror, dicimus de tam monstruoso fatuae illius mendacio?"
(아풀레이우스, 변신, 5권131)
"Nil aliud repperies, mi soror quam vel mendacio istam pessimam feminam confingere vel formam mariti sui nescire;"
(아풀레이우스, 변신, 5권134)
"Vos quidem, carissimae sorores, ut par erat, in officio vestrae pietatis permanetis, verum et illi qui talia vobis affirmant non videntur mihi mendacium fingere:"
(아풀레이우스, 변신, 5권150)

SEARCH

MENU NAVIGATION