라틴어 문장 검색

tum secundum quietem visus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco), eius autem esse vim tantam, ut Ptolomaeum facile sanaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 201:5)
Alexandro draco loqui visus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 209:2)
non enim audivit ille draconem loquentem, sed est visus audire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 209:5)
Idem, si puer parvus occidit, aequo animo ferendum putant, si vero in cunis, ne querendum quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:7)
Haec i/nteremit to/rtu multiplica/bili Draco/nem auriferam optu/tu adservantem a/rborem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 22:5)
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
Mihi flumina parent Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:22)
Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit Agitque pluris altius cuniculos, Pervenit ad draconis speluncam ultimam, Custodiebat qui thesauros abditos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.1)
Quarum una in cunis parvum habebat filium, Quaestus placebat alteri meretricius.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.2)
parvus erat, manibusque duos Tirynthius angues pressit, et in cunis iam Iove dignus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:119)
movit amicitiae tum te constantia longae, ante tuos ortus quae mihi coepta fuit, et quod eras aliis factus, mihi natus amicus, quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 330)
vectam frenatis per inane draconibus Aegeus credulus iumenta Phasida fovit ope:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권21)
Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca hanc frondem cunis opposuisse ferunt, restat, ut inveniam, quare toga libera detur Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권502)
filia parva duas redigebat monte capellas, et tener in cunis filius aeger erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권350)

SEARCH

MENU NAVIGATION