라틴어 문장 검색

Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:3)
"*φιλόκοσμον genus femineum est multasque etiam insignis pudicitiae, quamvis nulli virorum, tamen sibi scimus libenter ornari."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:6)
Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quas ita timuerat, cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus victores equos sequebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 28:1)
Victo et supplici pacem par- temque regni dari placuit eo libentius, quod tam facile cessisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 18:1)
Visne, inquam, restituere id nobis quod debitum tam benigne ac tam libenter fateris, nostrumque hoc otium, quo perfrui raro admodum licet, eo ducere ut his quibus tunc tu interfueris nunc nos interesse videamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 11:1)
Itaque hortatu mutuo concitati in adsensum facile ac libenter animati sunt, intuentesque omnes Praetextatum orabant ut iudicium suum primus aperiret, ceteris per ordinem quem casus sedendi fecerat secuturis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 15:2)
Post haec in novissimo, quod irati libenter faciunt, maledicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 8:1)
Postremo Graiae linguae quam se libenter addixerit de crebris quae usurpat vocabulis aestimate:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 15:1)
Nec non et qui obierunt maria et terras gaudent, cum de ignoto multis vel terrarum situ vel sinu maris interrogantur, libenterque respondent et describunt modo verbis modo radio loca, gloriosum putantes quae ipsi viderint aliorum oculis obicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 6:1)
uxore vero seu parentibus magistrisve praesentibus dici in nos aliquod scomma nolimus, nisi forte tale sit quod illorum censura libenter accipiat, ut si quis adolescentem coram parentibus vel magistris inrideat quod insanire possit continuis vigiliis lec­tionibusque nocturnis, aut uxore praesente quod stulte faciat uxorium se praebendo nec ullam elegantiam eligendo formarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:3)
Qui ducis vultus et non legis ista libenter, Omnibus invideas, livide, nemo tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XL1)
Occurrit tibi nemo quod libenter, Quod, quacumque venis, fuga est et ingens Circa te, Ligurine, solitudo, Quid sit, scire cupis?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIV1)
Verum, Gallice, non libenter audis.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVI6)
Sed quod et hircosis serum est et turpe pilosis, In molli rigidam clune libenter habes.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVII3)
Heredem cum me partis tibi, Garrice, quartae Per tua iurares sacra caputque tuum, Credidimus, - quis enim damnet sua vota libenter?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION