라틴어 문장 검색

Nam curationi neque infans neque robustus annis aut senex aptus est, sed . . . a septimo fere anno ad quartum decimum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장47)
at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장51)
Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra (16.3 seqq.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장12)
quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consuevit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo (31) differo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장15)
19 His cognitis, de curatione dicendum est, in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장1)
In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장6)
Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장49)
Cetera et in curatione et in victu similia is esse debent, quae in alio quoque vulnerum genere praecepimus (V.26.25).
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장67)
levandum tantummodo malum et per alias curationes extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장7)
Fere tamen hanc curationem puerilis aetas et modicum malum recipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장22)
Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo vinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui (VI.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장3)
Ubi vero inter imam tunicam et ipsum testiculum nervumque eius ramex est ortus, una curatio est, quae totum testiculum abscidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장22)
Neque quicquam novi curatio vulneris eius requirit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 24장3)
Curatio autem eorum, quibus id naturale est, eiusmodi est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장6)
Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION