라틴어 문장 검색

inde sermone vario sex illa a Dipylo stadia confecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 2:3)
post Lepus subsequitur curriculum numquam defesso corpore sedans at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:2)
Qui stadium, inquit, currit, eniti et contendere debet, quam maxime possit, ut vincat, supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere nullo modo debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:3)
sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea, quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 147:3)
qui cum iam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse, at hi quidem mortui iam sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:4)
olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:5)
hae sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:9)
cum a Leucopetra profectus (inde enim tramittebam) stadia circiter ccc processissem, reiectus sum austro vehementi ad eandem Leucopetram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:2)
Tertio die abs te ad Alyziam accesseramus (is locus est citra Leucadem stadia cxx);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 2 1:3)
A. d. xv K. in portum Corcyraeorum ad Cassiopen stadia cxx processimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 1:12)
'At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 109:1)
sed si iam ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo navigio bono gubernatore hac tranquillitate, probabile videatur se illuc venturum esse salvum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 134:3)
illa enim sunt curricula multiplicium variorumque sermonum, in quibus Platonis primum sunt impressa vestigia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:2)
nec vero umquam ne ingemescit quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:1)
iamque decem lustris omni sine labe peractis, parte premor vitae deteriore meae, nec procul a metis, quas paene tenere videbar, curriculo gravis est facta ruina meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 811)

SEARCH

MENU NAVIGATION