라틴어 문장 검색

Ergo Minerua uidens tanto splendore Sophye, Tot donis tantisque datis splendere sorores, Ordinat, iniungit, iubet, imperat, orat ut instans Quelibet istarum comitum, comitante Sophia, Corpore, mente, fide studeat, desudet, anhelet, Instet et efflciat ut currus currat ad esse, Quo terre spacium, mare, sydera, nubila, celum Transeat et, trini superato cardine celi, Scrutetur secreta Noys sensusque profundos Hauriat et summi perquirat uelle magistri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:1)
Harum prima studet ut themo, preambulus axi Et quasi uenturi quedam prefacio currus, Prodeat, ut tanti sit pars primeua laboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:1)
Non cultu facieque minor, non arte secunda, Tertia uirgo suo non fraudat munere currum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:1)
Quarte rota prima sororis Est opus:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:2)
Ergo labore Mentis et artificis animi studiique fauore Erigitur rota mentalis, post materiali Effigie describit eam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:33)
Hoc igitur splendens habitu cultuque decoris Virgo nitens, usum cythare deponit ad horam, Dum subit officium fabri lapidemque caloris Imperio conuertit in es, ex ere secundam Fabricat illa rotam, que forme laude priorem Demonstrans, prime se predicat illa sororem, Et, quamuis diuersa foret que diuidit illas Materies, has forma tamen facit esse gemellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:17)
Nascitur ex plumbo rota tercia, nata priorem Reddit et in uultu formam gerit illa prioris, Illic artifices pictoris littera clamat, Qui rerum tractus, mensuras, pondera fines, Limite sub certo claudentes, aera, celum, Astra, fretum, terras simili racione tuentur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:4)
Dum manus excudit aurum massamque figurat, Nascitur ex auro rota quarta, decoris honore Hec comites uincens, primas facit esse secundas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:18)
Has igitur currus partes, ut norma requirit, Ordo petit, poscit racio, Prudencia dictat, Cudit et excudit, facit immo perficit, ornat Exornatque simul lima meliore sororum Pretaxata cohors, nullumque relinquit in istis Enormis forme uultum maculeue querelam, Apponensque manum supremam, fine beato Concludens operam, sparsas Concordia partes Ordine, lege, loco confederat, unit, adequat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:1)
Ergo iunctura, clauis gumfisque ligate Partes effigiant currum qui luce decoris Preradians, facie propria demonstrat in ipso Diuinam sudasse manum superumque Mineruam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:2)
Postquam compositus ordo, per singula currens, Singula composuit, Fronesis conscendere currum Disponens, talem sese componit in usum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:5)
currum Conscendit currusque decor cumulatus habundat Plenius et roseo flammatur sidere uultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:11)
Currus subtollitur, exit Terras et tenuem currens euadit in auram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:14)
Tunc comites, quarum ductu Prudencia sursum Euasit, reddens grates soluensque salutem Deserit, ad currum rursus solitumque recurrens Aurigam, ueteremque uiam gauisa resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:5)
Precipitem mouet illa rotam motusque laborem Nulla quies claudit nec sistunt ocia motum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION