라틴어 문장 검색

Blandiens haec an irridens, ex fiducia sui an ex contemptu principis dixerit, dubium est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 8:1)
Nec timueris contemptum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:1)
At vos si laesae tangit contemptus alumnae, gurgite caeruleo septem prohibete triones sideraque in caelo, stupri mercede, recepta pellite, ne puro tingatur in aequore paelex."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:12)
contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris, exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 63:4)
Tamen contemptus abs te haec habui in memoria:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2144)
non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc contemptus oriatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:3)
hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 60:1)
nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 23:3)
quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 379:2)
quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum, perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura absolutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 30:2)
tu vero causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 59:4)
neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 100:5)
duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 318:3)
at malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam excidit ipsa simulatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 18:2)
An fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION